- CYPARISSUS
- I.CYPARISSUSTelephi sil. puer formosissimus ex Cea insul. ab Apolline in delicirs habitus, qui cum cervum mansuetum, sibique inprimis carum imprudens occidisset, doloris impatientiâ cootabuit, Deique amatoris commiseratione in cupressum arborem commutatus est. de hoc Ovid. l. 10. Met. Fab. 3. 2. 120. inter alia sic canit:Sed tamen ante olios, Ceae pulcherrinte gentisGratus erat, cyparisse, tibi: tu pabula cervumAd nova, tu liquidi ducebas fontis ad nadam:Tu modo texebas varios per cornua flores:Nunc, eques in tergo residens, huc latus et illucMollra pur pureis froenabas ora capistris, etc.Et paulo post. v. 130.Hunc puer imprudens, iaculô Cyparissus acutôVixit: et ut saevô morientem vulnere viditVelle mori statuit. ---- ---Servius tamen auctor est, puerum hunc a Silvano potius adamarum fuisse. Unde Virg. l. 1. Georg. v. 20.Et tenerum ab radice ferens Silvane cupressum.Pierius vero, l. 2. Hieroglyph. Asclepiade auctore, nomen arbori Cupresso inditum dicit, a Cyparissa, filia Boreae, Celtarum regis: Imo Didymus Cypartssos Eteoclisfilias fuisse refert, quae choreas ducentes in puteum devolutae, a Tellure, vicem earum miserata, inarbores versae sint. Vide Farnab. Notis in Ovid. l. 10. Metam. Nic Lloydius.II.CYPARISSUScivitas circa Delplios, ab eius arboris frequentia, Mela l. 2. c. 3. Steph. Phocidis civitatem esse seribit, quae postea Apollonia dicta est. Nonnullis Cyparissus, untis. Eiusmeminit et Statius, l. 7. Theb. v. 344.Quis tibi Phoebeas acies, veteremque revolvatPhocida? quis Panopen, quis Daullda, quis Cyparisson etc.Stephano, πόλις εν Παρναςςῷ, κατὰ τοὺς Δελφοὺς ---- ἀπὸ Κυπαρίσσου τȏυ Μινοοῦ, οἱ δὲ ἀπὸ τȏυ πλήθους τῶ αὐτόθι κυπαρίςςων, Urbs in Parnasso, prope Delphos --- a Cypario Minois filio, an a multitudine cupressorum. Vide Casp. Barthium, Animadvers. ad loc. Postea Ambryssus dicta est, habuitque portum Anticyrae nomine: hodie ad vici parvitatem redacta, quem pluribus describit Iac. Sponius, Itin. Graec. Part. 2. p. 73. et 74.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.